monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 21
'Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram.' In Hebraico: 'Pro patribus tuis erunt tibi filii, pones eos principes in universa terra.' Et ex Patris persona nequaquam de filia, sed rursum ad filiam sermo intelligi potest; et ex Spiritus Sancti, et ex filiorum Core. Si ergo ad filiam sponsam sermo dirigitur, sponsa autem de nationibus congregata est, cui supra dicitur: 'Obliviscere populum tuum et domum patris tui,' debemus sponsae patres nosse: ut consequenter noverimus et filios. Pro patribus tuis, de quibus in Ieremia locuta es: 'Quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in eis qui pluat' . Pro Platone et pro caeteris diversorum dogmatum et errorum magistris, nati sunt tibi filii, quos constituisti principes tuos, et fecisti in populis praeceptores. Vel certe aliter: O Ecclesia, filii tui quos genuisti tibi, vertentur in patres tuos, cum de discipulis eos feceris magistros, et in sacerdotali gradu omnium testimonio collocaveris. Sin autem Patres Ecclesiae intelligimus Abraham, Isaac, et Iacob, et reliquos Patriarchas; filios, qui ei in patrum honore sunt nati, Apostolus intelligamus, qui missi sunt a Domino praedicare usque ad extremum terrae, et baptizare credentes in nomine Trinitatis. Sed quaeritur quomodo Ecclesia de gentibus patres habere possit, Abraham, Isaac, et Iacob, cum ei supradictum sit: 'Obliviscere populum tuum et domum patris tui.' Legamus Evangelium: 'Nolite dicere, patrem habemus Abraham: potens est Deus de lapidibus istis,' hoc est, de duro corde gentilium, 'suscitare filios Abrahae' . Et in alio loco: 'Si filii essetis Abrahae, opera Abrahae faceretis' . Et in Genesi ad ipsum Abraham loquitur Deus: 'In semine tuo benedicentur omnes gentes' . Sicut enim ille in praeputio ex fide iustificatus est, ita et nos iustificabimur in eadem fide, si habuerimus fidem et opera patris nostri Abraham. Potest hoc ipsum ad Salvatorem dici, vel a Patre, vel a Prophetali choro et Spiritu Sancto. Pro patribus tuis, stirpe videlicet Iudaeorum, qui te reliquerunt et negaverunt, nati sunt tibi filii, Apostoli, et de nationibus credentes, quos constituisti principes in universa terra.